1 | lm|parvam Troiam simulataque magnis|lm et cetera. multi putant, Aeneam†de ea venisse ad Epirum et ibi haec loca per licentiam poeticam esse conficta. Varro Epiri se fuisse dicit et omnia loca isdem dici nominibus, quae poeta commemorat, se vidisse: unde apparet haec non esse fabulata. idem etiam Varro Troiam Epiri ab Aenea sive a comitibus eius [†byopator] nuncupatam docet, ubi Troiana classis Aeneam expectasse sociosque eius castra in tumulis habuisse memoratur, quae ex illo tempore Troiana appellantur: unde apparet divinum poetam aliud agentem verum semper attingere. |