monumenta.ch > Servius > 331
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 330 <<<     >>> Versus 332

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 331

1 lm|scelerum furiis|lm matricidio scilicet. Orestes enim, Agamemnonis filius, cum interfecto patre a Clytemestra coniuge et adultero Aegistho ipse subtractus periculo esset, apud Strophium, patrem Pyladis, educatus est. qui cum adolevisset cum amico Pylade, tam Aegisthum quam matrem peremit: ob quam causam furiis agitatus est nec ante furore liberatus, quam pervenisset in Tauricam regionem, ubi soror eius Iphigenia, subducta a Diana apud Aulidem sacrificio, templo Dianae praeerat et more gentis deae hospites immolabat. ibi cum ad aras pertractus esset, ut tamquam hospes occideretur, agnitus a sorore subtractus est morti: post, accepto responso, sublato Dianae simulacro, sororem reduxit in Atticam, ubi in honorem conservati numinis Tauropolin appellavit.
2 lm|agitatus|lm stimulatus. Cicero in Rosciana 'agitari et perterreri furiarum taedis ardentibus'.
Servius HOME

bav1646.200 bnf7959.120 bnf7960.91 bnf10307.276 med221.170 ubk206.137

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik