1 | lm|ereptae coniugis|lm hanc Hermionen quidam dicunt, cum Oresti esset desponsata, post a Menelao apud Troiam admirante virtutem Pyrrhi, esse illi promissam. alii dicunt a Menelao quidem apud Ilium Pyrrho desponsatam, sed a Tyndareo Oresti, morante apud Troiam Pyrrho, ut quidam promissam, ut quidam coniunctam tradunt: quam cum Pyrrhus, confisus voluntate Menelai, armatus multitudine rapuisset, ab Oreste insidiis interfectus est. si ergo Orestes eam uxorem non duxerat, cur 'coniugis' posuit? sic ergo intellegendum est, quam sperabat coniugem, ut in secundo 'et gener auxilium', cum adhuc sponsus esset. |