Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 321
1 | lm|o felix]|lm <bene> ad interrogata non respondet. |
2 | lm|o felix|lm bene et virginitatem laudat et mortem, ut ostendat se invitam Pyrrhi pertulisse conubium et esse superstitem suis miseriis. |
3 | lm|priameia virgo]|lm quia notum est nomen, omisit. |
4 | lm|priameia virgo|lm Achilles dum circa muros Troiae bellum gereret, Polyxenam visam adamavit et conditione pacis in matrimonium postulavit. alii dicunt, quod, cum ad redimendum corpus Hectoris ab Achille etiam ipsa cum patre venisset, adamata est. quam cum Troiani fraude promisissent, Paris post Thymbraei Apollinis simulacrum latuit et venientem Achillem ad foedus missa vulneravit sagitta. tum Achilles moriens petiit, ut evicta Troia ad eius sepulcrum Polyxena immolaretur: quod Pyrrhus implevit. et alius ordo fabulae huius: cum Graeci victores in patriam vellent reverti, e tumulo Achillis vox dicitur audita querentis, quod sibi soli de praeda nihil inpertivissent. de qua re consultus Calchas cecinit, Polyxenam Priami filiam, quam vivus Achilles dilexerat, eius debere manibus immolari; quae cum admota tumulo Achillis occidenda esset, manu Pyrrhi aequanimiter mortem dicitur suscepisse. invenitur enim apud quosdam quod etiam ipsa Achillem amaverit, et ea nesciente Achilles fraude et insidiis sit peremptus. |
5 | lm|ante alias|lm ideo felicior, quia virgo extincta est. |
6 | lm|una ante alias|lm 'ante alias' hic absoluto iunxit, ut 'fida ante alias'. iungitur tamen et conparativo, ut 'scelere ante alios inmanior', et superlativo, ut 'ipse ante alios pulcherrimus omnes'. |