monumenta.ch > Servius > 300
    >>> Versus 301

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 300

1 lm|progredior portu classes et litora linquens|lm hysteroproteron in sensu: ante enim linquitur litus et sic a portu proceditur. sane securitatem verbo ostendit, dicens 'classes et litora linquens', quippe cum regnum civium peteret. aliter in primo 'exire locosque explorare novos'. notandum sane finitum esse versum participio: quod rarum apud Latinos est, apud Graecos vitiosissimum.
Servius HOME

bav1646.199 bnf7959.119 bnf7960.91 bnf10307.276 med221.170 ubk206.136