1 | lm|patrio marito|lm atqui Thebana fuit de Thebis Phrygiis. sed aut provinciam pro patria posuit, ut 'Italiam quaero patriam', item Sallustius 'Hispaniam sibi patriam esse': aut certe secundum ius locutus est, quia uxor viri domicilium sequitur, iuncta ergo Hectori facta Troiana est; nam et 'cessisse' de iure est, cedi enim hereditas dicitur. ergo merito dicta est Heleno civi nupsisse. |
2 | lm|cessisse marito|lm sic ait, ut dicimus: ex hereditate paterna illud mihi cessit. consuetudinis sane regiae fuit, ut legitimam uxorem non habentes, aliquam licet captivam, tamen pro legitima haberent, adeo ut liberi ex ipsa nati succederent. Pyrrhus hanc quasi legitimam habuit et ex ea filium Molossum suscepit. postea cum vellet Hermionen, Menelai et Helenae filiam, Oresti iam ante desponsatam, ducere uxorem, Orestis insidiis in templo Delphici Apollinis occisus est. verum moriens praecepit, ut Andromache, quae apud eum coniugis locum tenuerat, Heleno daretur propter supra dictum beneficium, quo eum a navigatione, ceteris Graecis navigantibus, quos tamquam vates sciebat tempestate perituros, prohibuerat. inde factum est, ut teneret regnum privigni, qui successerat patri: a quo Molossia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solatium fratris extincti. quamvis de hoc nomine etiam aliae causae apud diversos alios inveniantur. |