monumenta.ch > Servius > 293
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 292 <<<     >>> Versus 294

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 293

1 lm|buthroti urbem|lm id est Buthrotium, ut 'fontem Timavi'. haec autem civitas est in Epiro, cuius pars est Chaonia, quae ante Molossia dicta est.
2 lm|buthroti urbem]|lm Helenus, filius Priami, cum Epirum sacrificaturus applicasset, bos vulneratus manus ministrantis evasit. et in eo loco ubi bos cecidit urbem ex responso constituit, quam a vulnere bovis Buthrotum appellavit. posita est autem in saxo quod mari cingitur, in quo fons huius naturae esse perhibetur, ut, cum mare quietum fuerit, crescat, cum vero fluctibus attollitur, decrescat.
Servius HOME

bav1646.199 bnf7959.119 bnf7960.91 bnf10307.275 med221.169 ubk206.135