monumenta.ch > Servius > 287
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 286 <<<     >>> Versus 288

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 287

1 lm|postibus adversis figo|lm proprie; figi enim dona dicuntur, ut 'sacra ad fastigia fixi'. et sciendum inter sacratas res etiam dona esse, sicut in libris sacrorum invenitur, quae tamdiu dona dici possunt, quamdiu non profanentur: rite ergo dicendo 'Aeneas haec de Danais victoribus arma' ostendit clipeum quem dono obtulerat consecratum. sciendum tamen hunc clipeum ab Aenea apud Samothraciam in templo consecratum, quod poeta per transitum tetigit.
2 lm|rem carmine signo|lm 'rem' votum, id est voluntatem. 'carmine' autem epigrammate. et sciendum carmen dici quicquid pedibus continetur: nam et hic unum versum carmen dixit, et in bucolicis duo, ut 'tumulo superaddite carmen, Daphnis ego in silvis hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos formosior ipse'.
Servius HOME

bav1646.199 bnf7959.119 bnf7960.91 bnf10307.275 med221.169 ubk206.135