1 | lm|magnum sol circumvolvitur annum|lm antiqui tempora sideribus computabant et dixerunt primo lunarem annum XXX. dierum: unde invenitur in aliquibus DCCCC. annorum vita, scilicet lunarium. postea solstitialis annus repertus est, qui XII. continet menses. mox maiore cura annum esse magnum voluerunt omnibus planetis in eundem recurrentibus locum, et hic fit, ut supra diximus, secundum Ciceronis Hortensium post annos xii DCCCCLIIII solstitiales scilicet: bene ergo nunc 'magnum' addidit, ne lunarem intellegeres; bene solis nomen, ne, quia dixerat 'magnum', illum planetarum acciperes: de quo varia dicuntur et a Mentore et ab Eudoxo et a Ptolomaeo et ab ipso Tullio; nam in libris de deorum natura tria milia annorum dixit magnum annum tenere. possumus tamen accipere, Troianos ibi annum duodecim mensium fecisse. |