monumenta.ch > Servius > 281
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 280 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 281

1 lm|patrias palaestras|lm palaestrae usus primum apud Athenienses repertus est. Troiani autem praeter Dardanum et Teucrum etiam ab Atheniensibus originem ducunt: unde et Minervam colunt. hinc est in secundo 'neu populum antiqua sub religione tueri' 'antiqua' scilicet ab Atheniensibus tradita. 'Iliacis' ergo Atheniensibus, unde Ilienses didicerunt. nam et Vestam ideo Troiani colunt, quia eadem terra est, terrigenas autem Athenienses nemo dubitat.
Servius HOME

bav1646.198 bnf7959.119 bnf7960.90 bnf10307.275 med221.169 ubk206.134