monumenta.ch > Servius > 279
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 278 <<<     >>> Versus 280

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 279

1 lm|lustramurque iovlm aut 'lustramur', id est purgamur, ut Iovi sacra faciamus; aut certe 'lustramur Iovi', id est expiamur. piaculum enim commissum fuerat tauro in Thracia immolato, ut diximus supra, et licet multa fuissent secuta sacrificia, intellegebatur tamen adhuc numen iratum non desinentibus malis. sciendum sane moris fuisse, ut piaculo commisso ludi celebrarentur: nam cum Romani iracundia matris deum laborarent et eam nec sacrificiis nec ludis placare possent, quidam senex statutis ludis circensibus saltavit, quae sola fuit causa placationis: unde et natum proverbium est 'omnia secunda, saltat senex'. quamvis hoc et alio ordine et alia ex causa narratur †sttotian. aut 'lustramur Iovi', quia supra dixerat 'ipsumque vocamus in partem praedamque Iovem' et postea poena harpyiarum secuta est: ergo quoniam non ad iustum sacrificium Iovem invocaverint, ideo illi piaculum solvunt; hoc est enim 'diis lustrari', offensa eorum liberari. sane 'lustramur' apto verbo usus est mentionem ludorum facturus; horum enim certaminum sacra celebratio lustrum vocatur: lustrato enim populo dii placantur.
2 lm|votisque|lm] dubium est utrum faciendis an solvendis votis.
3 lm|votisque incendimus aras|lm id est vota facientes. dubitatur vero utrum Iovis aras, an Veneris dixerit. Varro enim templum Veneri ab Aenea conditum, ubi nunc Leucas est, dicit: quamvis Menander et Turpilius comici a Phaone Lesbio id templum conditum dicunt. qui cum esset navicularius, solitus a Lesbo in continentem proximos quosque mercede transvehere, Venerem mutatam in anuis formam gratis transvexit: quapropter ab ea donatus unguenti alabastro cum se †in dies inditum ungueret, feminas in sui amorem trahebat, in quis fuit una, quae de monte Leucate cum potiri eius nequiret abiecisse se dicitur: unde nunc auctorare se quotannis solent qui de eo monte iaciantur in pelagus. quidam id fieri propter Leucaten puerum dicunt, quem cum Apollo vellet rapere, in mare se proiecit montemque cognominem sibi fecit.
Servius HOME

bav1646.198 bnf7959.119 bnf7960.90 bnf10307.275 med221.168 ubk206.134

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik