1 | lm|hunc petimus|lm occurrebat: cur formidatum petitis? ideo intulit 'fessi'. vel quia hiemis inminebat adventus: nam ideo et parvae urbi successit, quia terra erat hostilis, aut ideo hostili terrae, quia erat parva. |
2 | lm|parvae urblm Ambraciae scilicet. 'parvae' autem in adulationem Augusti dictum; nam hanc Augustus diruit primo, quod ei bello Actiaco fuisset inimica: 'parva' ergo quam parvam fecerat Caesar. sed post eam instauravit et appellavit Nicopolim. |