monumenta.ch > Servius > 274
    >>> Versus 275

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 274

1 lm|leucatae nimbosa cacumina montis|lm Leucata mons est altissimus, prope paeninsula, in promunctorio Epiri iuxta Ambraciam et sinum et civitatem, quam Augustus Nicopolim appellavit victis illic Antonio et Cleopatra. ibi et templum Actiaco Apollini constituit et ludos Actiacos: unde nunc Vergilius in honorem Augusti quae ipse fecit dat eius origini; nam Aeneam illic dicit ludos celebrasse, ut alibi inducit Aeneam promittentem templum Apollini, quod fecisse constat Augustum, ut 'tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum constituam'. sane de hoc Leucate amatores se in mare ad excludendum amorem praecipitare dicebantur: ut Sappho †quae his inde desiluit. hic locus vocatur †allo. hoc autem plenius ubi Damon in bucolicis loquitur invenies.
2 lm|nimbosa cacumina|lm semper enim, quamvis aliis caeli partibus serenis, Leucatae montis cacumen nubibus tectum est.
Servius HOME

bav1646.197 bnf7959.119 bnf7960.90 bnf10307.274 med221.168 ubk206.133

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik