1 | lm|dii prohibete minas|lm hoc per speciem auguralem quae invocatio appellatur non nulli dictum putant. invocatio autem est precatio, uti avertantur mala, cuius rei causa id sacrificium augurale peragitur, ut hic de auspicio harpyiarum invocatione suscepta 'dii prohibete minas' et cetera. |
2 | lm|avertite casum|lm bene, etiam si contingat, casum credit esse, non ultionem. aut certe ideo 'casum', †ne si fatales averti non possit. 'casum' autem, id est periculum; nihil est enim fame gravius, quod ait postea 'obscenamque famem, quae prima pericula vito'. Sallustius 'sin vis obsistat, ferro, quam fame aequius perituros'. |
3 | lm|servate pios|lm propter facta sacrificia. merito ergo servate <nos> qui pii sumus, ut 'quae ne monstra pii paterentur talia Troes'. |