monumenta.ch > Servius > 260
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 259 <<<     >>> Versus 261

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 260

1 lm|nec iam amplius armis|lm subaudis 'usi sunt'; nec enim potest esse ab inferioribus zeugma, quod plerumque fit, ut ei per omnia unus sermo sufficiat, ut Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis pro omnia 'sentis' intellegis. plerumque aliud subauditur, ut hoc loco, item 'disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis' subaudis 'opta'; nam fortuna ex aliis non discitur.
Servius HOME

bav1646.197 bnf7959.118 bnf7960.90 bnf10307.274 med221.168 ubk206.133