1 | lm|quae phoebo pater omnipotens|lm tribuit auctoritatem, ne possint a se dicta quasi ab irata conficta contemni. simul notandum Apollinem quae dicit a Iove cognoscere. |
2 | lm|phoebus apollo|lm purus, inpollutus: et est Apollinis fixum antonomasivum, quod alii dari non potest; nam sunt et alia communia, ut 'pater', 'omnipotens'. |