monumenta.ch > Servius > 246
    >>> Versus 247

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 246

1 lmnfelix vates|lm nuntia infelicitatis, ut μάντι κακῶν. hoc est nobis infelix, ut 'sis felix', id est nobis. et videtur hic auspicii genus inducere secundum augures, quod de diris colligitur, quorum unum genus est quod ex signis colligitur, quo nunc utimur. diram autem esse harpyiam duplici modo memorat, et oscinis et alitis: etenim cum eam facit loquentem oscinis auspicium expungitur, dirum tamen quod futuram famem denuntiat; nam ipse ait 'sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres', et 'quam vos dira fames'. verum cum ait 'pinnis ablata refugit', ab alite auspicium factum docuit; alites enim certa genera avium ab auguribus appellantur, quae pinnis vel volatu omina possunt facere: quae si fuerint prosperae, 'praepetes'; si adversae, inebrae vocantur: quod etiam in XII. signatius dicit 'alitis in parvae subito collecta figuram', ubi vere diram vult videri.
2 lm|rumpit vocem|lm cum indignatione loquitur, ut 'quid me alta silentia cogis rumpere?' et notandum, ut supra diximus 'rumpit vocem', cum hoc de silentio melius dicatur fieri. an 'rumpit', quia tantum humanam habens faciem contra naturam sui corporis loquitur?.
Servius HOME

bav1646.197 bnf7959.118 bnf7960.90 bnf10307.274 med221.167 ubk206.132

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik