2 | lm|pelagi volucres|lm quia dicuntur Ponti et Terrae filiae: unde in insulis habitant partem terrarum, partem maris tenentes. alii dicunt eas Neptuni filias, qui fere prodigiorum omnium pater est: nec inmerito; nam secundum Milesium Thaletem omnia ex umore procreantur: unde est 'Oceanumque patrem rerum'. hinc fit ut, quotienscumque desunt parentes, redeatur in generalitatem. sic et peregrinos Neptuni filios dicimus, quorum ignoramus parentes. alii vero dicunt harpyias filias esse Thaumantis et Electrae. quidam 'pelagi' adverbialiter accipiunt, ut 'belli', ut 'domi', propterea quod res in insula geritur. |