1 | lm|turba sonans|lm impetum ostendit; nam de tribus loquitur. et adludit ad furias, de quibus ait alibi 'vocat agmina saeva sororum'. ergo 'turba' tamquam turba. quare turba, cum tres dixerit? quia apud Graecos qui dualem numerum habent, pluralis numerus a tribus incipit: ergo bene 'turba', quasi plures. vel 'turba' propter tumultum et strepitum alarum. alii tradunt ideo turbam, quod plures, non tres tantum harpyiae sint: alii quod eis cum furiis consortium, unde 'vobis furiarum ego maxima': alii eas etiam parcas esse, unde et divinatio ei data est. |