monumenta.ch > Servius > 231
    >>> Versus 232

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 231

1 lm|arisque reponimus ignem|lm ecce quod dixit 'in partem praedamque Iovem'. sane sciendum iterationem hanc fieri secundum ritum sacrorum; nam displicuisse prima ex prodigiis indicatur. sunt autem hae animales hostiae, quae tantum immolantur, et caro sacerdotibus proficit. alibi tantum sanguinem in aras fundi significat, ut 'sanguinis et sacri pateras', alibi partem corporis, ut 'extaque salsos porriciam in fluctus', alibi integras victimas, ut 'et solida inponit taurorum viscera flammis'.
Servius HOME

bav1646.196 bnf7959.118 bnf7960.89 bnf10307.273 med221.167 ubk206.131