monumenta.ch > Servius > 444 > 226
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 225 <<<     >>> Versus 227

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 226

1 lm|harpyiae |lm υι Graeca diphthongos est: nam Latina esse non potest, quia ne υ quidem habemus.
2 lm|clangoribus alas|lm deest 'cum', ut sit 'alas quatiebant cum clangoribus', ut 'atque Ixionii vento rota constitit orbis', id est cum vento. aliter acyrologia est, si clangorem dixit alarum sonitum. sed sane hic versus qui circumductus est talis auditur 'resonant magnis stridoribus alae'.
Servius HOME

bav1646.196 bnf7959.118 bnf7960.89 bnf10307.273 med221.167 ubk206.131