1 | lmonio in magno|lm in magno mari Ionio. et sciendum Ionium sinum esse inmensum ab Ionia usque ad Siciliam, et huius partes esse Adriaticum Achaicum Epiroticum; maria enim vel a provinciis vel ab insulis vel a civitatibus nomen accipiunt. bene ergo 'in magno', quasi in quo etiam alia maria sunt. quidam sane Ionium ab Io Inachi filia dictum volunt, quod amata hoc mare tranaverit, quod in VII., ubi de scuto Turni loquitur, plenius invenies. non nulli Ionium ab Ionio rege, qui in insula quae ante Illyricum iacet regnaverat, dictum tradunt. |