2 | lm|strophadum me litora|lm Phineus rex fuit Arcadiae. hic suis liberis superduxit novercam, cuius instinctu eos caecavit. ob quam rem irati dii ei oculos sustulerunt et adhibuerunt harpyias. Phineus, Agenoris filius, Thracum rex, vel ut quidam volunt Arcadiae, Cleopatram, Aquilonis et Orithyiae filiam, habuit uxorem et ex ea duos filios, quibus supraduxit novercam. quos noverca ad patrem tamquam stupri adfectatores detulit: ob quam rem eos Phineus caecavit. quare irati dii, vel ut quidam volunt, Aquilo veneno propter nepotum iniuriam eum caecavit et ad pelagias insulas detulit adposuitque harpyias. quae cum ei diu cibos abriperent somnosque inquietarent, hic Iasonem, cum Argonautis propter vellus aureum Colchos petentem, suscepit hospitio: cui etiam ductorem propter symplegadas petras dedit. hoc ergo beneficio inlecti Argonautae, cum ei gratiam vellent referre, Zethum et Calain, filios Boreae et Orithyiae, alatos iuvenes, ad pellendas harpyias miserunt: quas cum strictis gladiis persequerentur pulsas de Arcadia, pervenerunt ad insulas quae appellabantur plotae. et cum ulterius vellent tendere, ab Iride admoniti ut desisterent a Iovis canibus, suos converterunt volatus: quorum conversio, id est στροφὴ, nomen insulis dedit. quod Apollonius plenissime exequitur. ut autem canes Iovis dicerentur, haec ratio est, quia ipsae furiae esse dicuntur: unde etiam epulas perhibentur abripere, quod est furiarum, ut 'et manibus prohibent contingere mensas'. unde et avari finguntur furias pati, quia abstinent partis. item ipsas furias esse paulo post ipse testatur dicens vobis furiarum ego maxima pando. furias autem canes dici et Lucanus testatur, ut 'Stygiasque canes in luce superna destituam' (Lucan. 6,733) et in sexto Vergilius 'visaeque canes ululare per umbram adventante dea'. sane apud inferos furiae dicuntur et canes, apud superos dirae et aves, ut ipse in XII. ostendit, in medio vero harpyiae dicuntur: unde duplex in his effigies invenitur. et has Vergilius tres dicit, quarum nomina sunt Aello, Ocypete, Celaeno, Apollonius duas dixit, quem in XII. Vergilius sequitur, ut 'sunt geminae pestes'. quidam autem dicunt hunc Phineum, ob divinitatem a Thracibus regem cooptatum, consilia divina prodidisse et obcaecatum adpositis harpyiis. |