Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 178
1 | lmntemerata|lm rite perfecta, ut, si leniter vinum fundendum est aut mola inicienda, sic fiant ut ratio exigit sacrificii: aliter si fiant, temerata ac turbata sunt sacra: unde Helenus 'nequa inter sanctos ignes in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet', item in octavo 'audax quos rumpere Pallas sacra vetat'. |
2 | lm|focis|lm et hic sicut superius dictum est, ostendit cum aris etiam focos solere numinibus consecrari: sed hic ideo 'focis', non aris, quia privatum sacrificium loquitur; nam penatibus sacrificat. |
3 | lm|perfecto honore|lm peracto sacrificio, qui est honor deorum. et bene ordinem servat, ut ante sacrificet, quam somnium narraret. |