monumenta.ch > Servius > 168
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 167 <<<     >>> Versus 169

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 168

1 lm|a quo principe nostrum|lm a Dardano, non ab Iasio; nam anteriori respondit. quod autem dicit 'a quo principe genus nostrum est' potest et generaliter intellegi, id est unde originem ducimus, ut deos penates quasi Troianos intellegas, et ad ritum referri, de quo dicit Labeo in libris qui appellantur de diis animalibus: in quibus ait, esse quaedam sacra quibus animae humanae vertantur in deos, qui appellantur animales, quod de animis fiant. hi autem sunt dii penates et viales.
Servius HOME

bav1646.194 bnf7959.117 bnf7960.88 bnf10307.271 med221.165 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik