monumenta.ch > Servius > 167
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 166 <<<     >>> Versus 168

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 167

1 lm|propriae sedes|lm perpetuae, quia infirmas et in Creta et in Thracia condidit.
2 lm|hinc dardanus ortus iasiusque pater|lm Dardanus et Iasius fratres fuerunt Iovis et Electrae filii: sed Dardanus de Iove, Iasius de Corytho procreatus est, a cuius nomine et mons et oppidum nomen accepit. postea Iasium dicitur Dardanus occidisse. hi tamen fratres cum ex Etruria proposuissent sedes exteras petere, profecti. et Dardanus quidem contracta in Troia iuventute Dardaniam urbem condidit, a qua Troianorum origo crevit. Iasius autem Samothraciam cepit et ibi liberum locum imperio tenuit. alii dicunt utrumque ex Corytho, Iovis filio, procreatos et sicut dictum est relicta Italia profectos. sed Iasium Samothraciam imperio tenuisse, Dardanum vero in Phrygiam pervenisse ibique auxilio fuisse Teucro, Scamandri filio, qui tum finitimas gentes bello subigebat, filiamque eius duxisse in matrimonium, et post mortem soceri regnum adeptum Dardaniam Troianam regionem ab suo nomine appellasse. Graeci et Varro humanarum rerum Dardanum non ex Italia, sed de Arcadia, urbe Pheneo, oriundum dicunt; alii Cretensem; alii circa Troiam et Idam natum. sane per patris appellationem cognationem <significat>.
Servius HOME

bav1646.194 bnf7959.116 bnf7960.88 bnf10307.271 med221.165 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik