1 | lm|linquebant dulces animas|lm item alibi 'et cum frigida mors anima seduxerit artus'. quare anima dicitur relinqui et non magis relinquere? secundum eos scilicet qui dicunt animam esse perpetuam et ad diversa corpora transitum facere: quod si est, bene dicimus, nos animas linquere, quorum nihil praeter corpus est: nam anima perpetuitatis est. unde Palinurus in sexto 'nunc me fluctus habet', hoc est corpus, quod solum meum est. aut certe simpliciter 'animas dulces linquebant', quia morientibus maxime dulces videntur: Terentius 'animam relinquam potius quam illum deseram'. |