1 | lm|amare focos|lm sacrificia celebrare. quidam 'focos' lares et per hoc domicilia tradunt. ergo 'focos' pro 'penates' posuit. at e contrario penates pro focis, ut 'flammis adolere penates'. sane Varro rerum divinarum refert, inter sacratas aras focos quoque sacrari solere, ut in Capitolio Iovi, Iunoni, Minervae, nec minus in plurimis urbibus oppidisque, et id tam publice quam privatim solere fieri. focum autem dictum a fotu, ut colinam ab eo quod ibi ignis colatur; nec licere vel privata vel publica sacra sine foco fieri. quod hic ostendit poeta; focorum enim commemoratione instantium sacrificiorum mentio inducitur: quod ita esse multis locis docetur. quidam aras superorum deorum volunt esse, medioximorum, id est marinorum focos, inferorum vero mundos. |