monumenta.ch > Servius > 131
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 130 <<<     >>> Versus 132

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 131

1 lm|et tandem|lm ad desiderium pertinet navigantum; nam sequitur 'ergo avidus muros'.
2 lm|curetum|lm hi Curetes sunt primi cultores Cretae. alii tradunt Curetes et Corybantes, matris deum ministros, custodes sicut dictum est pueri Iovis, ad plurimas res maximi usus hominibus extitisse.
3 lm|adlabimur|lm ostendit prosperam navigationem fuisse.
Servius HOME

bav1646.193 bnf7959.116 bnf7960.88 bnf10307.271 med221.164 ubk206.128