monumenta.ch > Servius > 126
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 125 <<<     >>> Versus 127

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 126

1 lm|olearon|lm non adiecit epitheton causa varietatis.
2 lm|niveamque paron|lm unde candidum marmor, ut 'Pariusve lapis circumdatur auro'.
3 lm|sparsasque per aequor cycladas|lm et hae quas dixit, cyclades sunt: unde minus est 'et alias'. 'sparsas' autem, quia nullo ordine continentur, ut stoechades, quae ἀπὸ τοῦ στοίχου dictae sunt; rectae enim sunt. cyclades vero non ideo dicuntur, quia in rotunditate sunt, sed quod longo ordine eas circumire necesse est. alii sporadas nomine cycladum dictas tradunt, quod sparsae sunt.
Servius HOME

bav1646.192 bnf7959.116 bnf7960.87 bnf10307.270 med221.164 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik