monumenta.ch > Servius > 125
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 124 <<<     >>> Versus 126

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 125

1 lm|bacchatamque iugis naxon|lm aut vitibus consitam, aut celebratam Bacchis, aut ubi Bacchus ex Indis, vel ut quidam volunt post devictos gigantes egit triumphum; nam ut supra diximus, ipsi consecrata est: quae et Dia dicitur.
2 lm|bacchatam|lm [ergo] in qua bacchatus sit Liber; aut ideo gratam Baccho, quod ibi cum relicta a Theseo Ariadne libentissime concubuerit, cui etiam coronam donavit, quae postea inter sidera collocata est.
3 lm|viridemque donusam|lm vel a colore marmoris Lacedaemonii, vel silvestrem.
Servius HOME

bav1646.192 bnf7959.116 bnf7960.87 bnf10307.270 med221.164 ubk206.128