1 | lmdomenea|lm huius nominis paenultima syllaba, natura brevis, contra regulam producta est. sed quia quinque Graecae sunt linguae, Aeolica, Iaca, Dorica, Attica, communis; hinc fit ut in uno nomine varietas inveniatur, ut ecce in hoc 'Idomeneus'. communis lingua facit genetivum Ἰδομενέως, Dorica Ἰδομενεῦς, Attica Ἰδομένεως, Iaca Ἰδομενῆος. unde est hic in versu accusativus, sicut et Ilionea. |