1 | lm|pulsum regnis cessisse paternis|lm non dicit quare. sed talis historia est: Idomeneus de semine Deucalionis natus, Cretensium rex, cum post eversam Troiam reverteretur, in tempestate devovit sacrificaturum se de re, quae ei primum occurrisset. contigit, ut filius eius primus occurreret: quem cum, ut alii dicunt, immolasset, ut alii vero, immolare voluisset et post orta esset pestilentia, a civibus pulsus regno Sallentinum Calabriae promunctorium tenuit, iuxta quod condidit civitatem, ut 'et Sallentinos obsedit milite campos Lyctius Idomeneus'. relatio ergo historiae ad iniciendum Troianis Cretam eundi desiderium pertinet: et re vera aliter ad hostis provinciam ire non poterant. |