1 | lm|meritos|lm unicuique aptos; ratio enim victimarum fit pro qualitate numinum: nam aut haec immolantur quae obsunt eorum muneribus, ut porcus Cereri, quia obest frugibus, hircus Libero, quia vitibus nocet: aut certe ad similitudinem, ut inferis nigras pecudes, superis albas immolent, item tempestati atras, candidas serenitati. sane hic ostendit dicendo 'meritos' rite Neptuno et Apollini tauros immolari. 'honores' taurum figurate dixit; varietas enim ipsa idem significat. |