monumenta.ch > Servius > 117
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 116 <<<     >>> Versus 118

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 117

1 lm|tertia lux|lm hoc quidam iuxta speciem auguralem positum tradunt, quae appellatur condictio, id est denuntiatio, cum denuntiatur ut ante diem tertium quis ad inaugurandum adsit, quod Anchises, post impetrationem augurii et Apollinis responsum suadens in Cretam eundum, ostendit condictionem in tertium diem; addit enim 'modo Iuppiter adsit' et reliqua. haec et pro civitate dicitur.
2 lm|cretaeis|lm quia Κρήτη, ideo Cretaeis, ut Aetnaeis.
Servius HOME

bav1646.192 bnf7959.115 bnf7960.87 bnf10307.270 med221.164 ubk206.128