monumenta.ch > Servius > 113
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 112 <<<     >>> Versus 114

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 113

1 lm|et iuncti currum dominae subiere leones|lm dominas deas dicunt, ut alibi 'hi dominam Ditis thalamo deducere adorti'. sane dominam proprie matrem deum dici Varro et ceteri adfirmant: nam et ibi Proserpinam ideo a Vergilio dominam appellatam, quod ipsa terra esse dicatur, sicut et mater deum. sane fabula talis est. Schoenos civitas est. exinde fuit virgo Atalante, Schoenei filia, praepotens cursu, adeo ut, cum responsum accepisset, se post nuptias, ut quidam volunt, interituram, ut quidam vero, in naturam aliam commutandam, sponsos provocatos ac victos occideret. postea Hippomenes Venerem ut sibi in eo certamine adesset rogavit: a qua cum accepisset de horto Hesperidum tria mala aurea, provocavit puellam ad cursum et cum se videret posse superari, singula coepit iacere. tunc Atalante, cupiditate colligendorum malorum retenta, superata est. sed Hippomenes potitus victoria, cum gratiam Veneri vel oblitus esset, vel neglexisset referre, inpulsu eius in luco matris deum amoris inpatientia cum victa concubuit. unde irata dea in leones eos convertit et suo currui subiugavit et praecepit, ne secum umquam leones coirent. nam et Plinius in naturali historia dicit leonem cum pardalide libenter, et pardum cum leaena concumbere. ideo autem mater deum curru vehi dicitur, quia ipsa est terra, quae pendet in aere: ideo sustinetur rotis, quia mundus rotatur et volubilis est: ideo ei subiugantur leones, ut ostendatur maternam pietatem totum posse superare: ideo Corybantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. quod autem turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae esse civitates, quas insignitas turribus constat. hanc eandem eram appellari, hoc est dominam tradunt. alii ipsorum leonum dominam a Vergilio dictam arbitrantur.
Servius HOME

bav1646.191 bnf7959.115 bnf7960.87 bnf10307.270 med221.163 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik