Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 111
1 | lm|hinc|lm id est de Creta, unde venerat Teucer. |
2 | lm|mater|lm |
3 | lm|cultrix cybellm 'mater' proprie, 'cultrix' autem 'Cybeli', id est montis Phrygiae, in quo colitur, a quo et Cybele dicta est. alii dicunt Cybelum sacerdotem eius primum fuisse in Phrygia, et ab eo Cybelen dictam. non nulli 'cultrix Cybele' legunt, ut sit quasi Cybeleia. alii Cybele ἀπὸ τοῦ κυβιστᾷν τὴν κεφαλὴν, id est a capitis rotatione, quod proprium est eius sacerdotum. |
4 | lm|corybantiaque aera|lm Corybantes δαίμονες sunt, ministri matris deum; [quos dicit Corybantes] quasi δαήμονες, qui totum sciunt. aerea autem cymbala Corybantibus, Iasionis filiis, quibus vagitum Iovis celaverunt: quos quidam Corybantes dictos ideo tradunt, ἀπὸ τῆς Κόρης; Corybas enim Proserpina, quae Κόρη dicitur Graece, sine patre natus. alii Corybantes ab aere appellatos, quod apud Cyprum mons sit aeris ferax, quem †cypri coriam vocant. |