monumenta.ch > Servius > 108
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 107 <<<     >>> Versus 109

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 108

1 lm|teucrus|lm de hoc fabula duplex est; nam et de parentibus eius dupliciter traditur. alii enim †cureas et Idae nymphae, alii, inter quos et Trogus, Scamandri filium tradunt. qui Scamander cum Creta frugum inopia laboraret, cum parte tertia populi ad exteras sedes quaerendas profectus est, ab Apolline monitus, ibi eum habiturum sedes, ubi noctu a terrigenis oppugnatus esset. cum ad Phrygiam venisset et castra posuisset, noctu mures arcuum nervos et loramenta armorum adroserunt. Scamander hos interpretatus hostes esse terrigenas, in Idae montis radicibus aedificia collocavit. qui cum adversus Bebrycas finitimos bellum gereret, victor in Xantho flumine lapsus non conparuit, qui post a Cretensibus in honorem regis sui Scamander appellatus est, filioque eius Teucro regnum traditum. qui cives e suo nomine Teucros appellavit, qui post a rege Troo Troiani dicti sunt, et templum Apollini constituit, quem Sminthium appellavit; Cretenses enim murem sminthicem dicunt. alii non Scamandrum, sed Teucrum ipsum sub condicione supradicti oraculi profectum de Creta dicunt, et civitatem et templum condidisse, et sminthos mures vocari a Phrygibus. tradunt praeterea non nulli Dardanum a Teucro in Phrygia inventum filiam suam ei sociasse, et Dardanum populares suos socero cognomines fecisse. quidam Teucrum Dardani filiam uxorem duxisse tradunt, et ideo Teucros appellatos.
2 lm|rhoeteas|lm Rhoeteum promontorium Troados: licet alii 'Rhoetias' legant propter Rhoetiam Sithonis filiam. et amat Vergilius declinationes Graecas, salva regulae reverentia, in Latinas convertere ει Graecam diphthongon in 'e' longum mutans, ut Αἰνείας Aeneas, Μήδεια Medea, Ῥοίτειον Rhoeteum.
Servius HOME

bav1646.191 bnf7959.115 bnf7960.87 bnf10307.269 med221.163 ubk206.128