monumenta.ch > Servius > 104
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 103 <<<     >>> Versus 105

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 104

1 lm|creta|lm Dardanus Iovis filius et Electrae, profectus de Corytho, civitate Tusciae, primus venit ad Troiam et illic parva aedificia collocavit. post cuius obitum Teucer venit ex Creta et invenit Dardani socios habitantes in vallibus. qui constituit arces et moenia. modo ergo errat Anchises, nec respiciens adventum Dardani oraculum Cretam significare argumentatur ex his quae solent ab advenis fieri. Ida, inquit, illic est, quae et in Troia ad similitudinem dicta, ut 'effigiem Xanthi Troiamque videtis, quam vestrae fecere manus', item sacrorum similitudo, quae apud maiores nefas erat perire: unde Aeneas in XII. 'sacra deosque dabo, socer arma Latinus habeto'.
2 lmovis magnlm quia illic dicitur esse nutritus: quod, ut Sallustius dicit, ideo fingitur, quia primos Cretenses constat invenisse religionem. sane nati Iovis fabula haec est: Saturnus postquam a Themide oraculo comperit, a filio se posse regno depelli, natos ex Rhea uxore filios devorabat. quae natum Iovem, pulchritudine eius delectata, nymphis commendavit in monte Cretae Dictaeo, ubi eum aluerunt apes. pro quo involutum lapidem glutiendum Saturno dedit. quem cum Saturnus, fraude cognita, vehementius quaereret, et adhibiti sunt Curetes et Corybantes, qui tinnitu aeris, id est lusus excogitato genere, ut cum clipeis aereis inter se concurrerent et prohiberent audiri pueri vagitum: unde ipsi sunt matris deum ministri. sed non nulli eosdem Curetes et Corybantes dicunt. ut autem fingatur Saturnus filios suos comesse, ratio haec est, quia dicitur deus esse aeternitatis et saeculorum. saecula autem annos ex se natos in se revolvunt: unde Graece Κρόνος quasi χρόνος, id est tempus, dicitur.
3 lm|medio ponto|lm potest quidem intellegi secundum Sallustium, longe a continenti. sed altior est hoc loco poetae intuitus: nam apud chorographos legimus, quae insula in quo sit mari, ut Sardinia in Africo, Delos in Aegeo, et de aliis omnibus. de Creta omnes dubitant in quo sit mari; nam parte Libycum, parte Aegyptium, parte Achaicum, parte Ionium respicit. ergo 'medio ponto', ac si dici possit 'medio pontorum', quod Latinitas non recipit.
Servius HOME

bav1646.191 bnf7959.115 bnf7960.86 bnf10307.269 med221.163 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik