monumenta.ch > Servius > 550 > 96
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 95 <<<     >>> Versus 97

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 96

1 lm|matrem|lm id est terram. tractum autem est de historia: nam Brutus et filii Tarquinii cum oraculum Delphici Apollinis peterent, responsum est eius imperium fore, qui primus matrem reversus oscularetur; quod solus Brutus agnoscens, de navi egressus simulans casum osculatus est terram: unde et potitus imperio est.
2 lm|exquirite|lm hoc dicendo ostendit difficultatem.
Servius HOME

bav1646.190 bnf7959.114 bnf7960.86 bnf10307.269 med221.162 ubk206.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik