Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 94
1 | lm|dardanidae|lm ut diximus, obscura quidem, sed vera sunt omnia: nam dicendo 'Dardanidae' ostendit Italiam, unde Dardanus fuit. quod si Cretam significaret, Teucriadae diceret. |
2 | lm|durlm vel futurum ostendit laborem: vel eorum arguit insipientiam, qui intellecturi non fuerant. |
3 | lm|stirpe|lm hoc verbo Troianis factus est error. sane 'stirps' genere feminino originem significat, ut 'heu stirpem invisam', masculino arborem, ut 'sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum'. sed Horatius contra regulam nititur, ut 'stirpesque raptas et pecus et domos'. |