1 | lm|summisslm inclinati. utrum corpore an anima? an <quia> supplices rogamus? an, quod verum est, inclinati? et sciendum pro qualitate numinum orantes interdum ima, interdum summa respicere; nam potestates aliae caelestes sunt, aliae terrenae, aliae permixtae: unde nunc Apollinem deprecantes, terram petunt. ipse est enim et Sol et Liber pater, qui inferos petiit, ut Horatius 'te vidit insons Cerberus'. bene ergo terram petunt, unde ad eos responsa perveniunt, et quia Apollo etiam inferis notus est. |