monumenta.ch > Servius > 92
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 91 <<<     >>> Versus 93

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 92

1 lm|moveri mons|lm Cynthus: unde Cynthius Apollo.
2 lm|cortina|lm locus unde oraculum datur. dicitur autem cortina, vel quod Apollinis tripos corio Pythonis tectus est, vel quod certa illinc responsa funduntur, quasi certina, vel, quod est verius, quia cor illic vatis tenetur: nam caverna quaedam in templo Apollinis fuit, ad quam Phoebas rapta vaticinabatur, ut Lucanus ostendit. alii cortinam quasi ortinam tradunt, quod inde vox oriatur.
3 lm|reclusis|lm nunc apertis: alias denuo clusis.
Servius HOME

bav1646.190 bnf7959.114 bnf7960.86 bnf10307.268 med221.162 ubk206.128