monumenta.ch > Servius > 91
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 90 <<<     >>> Versus 92

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 91

1 lm|liminaque|lm 'que' brevis est pro longa posita: quod hac ratione defenditur: aut quia omnia monosyllaba ad artem non pertinent et his licenter uti possumus, aut certe quia omne μόριον, id est particula, quae sui substantiam non habet, membrum putatur superioris orationis: quod si est, 'liminaque' quasi una pars orationis est, et potest 'que' finalitatis ratione vel produci vel corripi.
2 lm|laurusque delm aut ideo singulariter, quia in Delo insula laurus Apollini consecrata est; aut lucum dicit; aut quia traditur, Latonam duas laurus amplexam Dianam et Apollinem enixam. fabula sane de lauro talis est: Daphne Penei, vel ut alii dicunt Ladonis filia, ab Apolline adamata est. a qua cum precibus et promissis non potuisset Apollo ut secum concumberet impetrare, vim ei adhibere conatus est, cumque eam insequeretur et illa fugiens defecisset lassata, terrae imploravit auxilium. quam terra hiatu facto recepit et pro ea arborem edidit, quae Graece nomen suum retinuit, Latine laurus dicitur. sed Apollo eam etiam mutatam ita dilexit, ut tutelae suae adscriberet efficeretque, ut propter virginitatem servatam semper vireret.
3 lm|moverlm quia opinio est sub adventu deorum moveri templa.
Servius HOME

bav1646.190 bnf7959.114 bnf7960.86 bnf10307.268 med221.162 ubk206.128