Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 89
1 | lm|da pater|lm 'pater' religionis, ut supra diximus, nomen est. nam et hominibus datur, ut 'inde toro pater Aeneas', et montibus, ut 'pater Appenninus', et fluviis ut 'Thybri pater' numinibus etiam, ut 'quidve pater Neptune paras', item 'ipse pater Danais animos viresque secundas sufficit', item 'odit et ipse pater Pluton'. |
2 | lm|augurium|lm modo oraculum, sed usurpative. augurium enim est exquisita deorum voluntas per consultationem avium aut signorum, quod tunc peti debet, cum id quod animo agitamus per augurium a diis volumus impetratum, ut in hoc loco Aeneas, postquam omnia quae volvebat animo petiit, ait 'da pater augurium'. et est species ista augurii quae legum dictio appellatur: legum dictio autem est, cum condicio ipsius augurii certa nuncupatione verborum dicitur, [quali condicione augurium peracturus sit:] quod hic facit exsequendo formas petitionis versibus supra dictis; tunc enim quasi legitimo iure legem adscribit 'da pater augurium' et reliqua. |
3 | lm|animis inlabere nostris|lm quia Apollinis responsa semper obscura sunt, vera tamen: unde cum intellegentia oraculum postulat. |