Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 85
1 | lm|da propriam|lm 'da' dic, indica; Apollo enim non dandi, sed dicendi habet potestatem. quaeritur etiam cur Aeneas cum Delum venisset, nullis prius hostiis caesis statim a precibus coeperit: quia tradunt multi, inter quos et Varro, esse aras tam Apollinis, quam filii eius non tantum Deli, sed in plurimis locis, apud quas hostiae non caedantur, sed consuetudo sit deum solemni tantum prece venerari. quod autem ait Neptuno et Apollini tauris postea sacrificatum, [et] apud alias aras hoc factum accipi oportet. |
2 | lm|propriam|lm perpetuam, stabilem, firmam, ut 'propriamque dicabo'. et bene post experimentum male conditae civitatis perpetuas postulat sedes. |
3 | lm|thymbraee|lm Thymbraeus Apollo dicitur a loco Troiae, id est agro vicino, pleno thymbra, quae satureia dicitur. et bene Deli positus Thymbraeum appellat quem in Troia adsueverat colere in agro, in quo eius et nemus est et templum, ubi a Paride Achilles occisus est: unde fingitur manu Apollinis vulneratus. ergo Thymbraeus, ut Delius; nam numina a locis frequenter nomen accipiunt: alii Thymbram locum in Delo consecratum Apollini tradunt. sane quia Graece θύμβρη facit, in derivatione η in diphthongon mutat, ut Αἴτνη Aetnaeus, Δίρκη Dircaeus. |
4 | lm|domum|lm familiam, ut 'domus tenet a quo Sergia nomen'. |