monumenta.ch > Servius > 84
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 83 <<<     >>> Versus 85

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 84

1 lm|templa delm et reliqua. hoc iuxta augurii genus quod stativum dicitur retulit, in quo consideratur, quo in loco auguria peragi debeant: nam ideo ait 'templa dei' et reliqua, et subiunxit 'quove ire iubes' et exinde 'da pater augurium'. sane quaeritur, cur saxum vetustum dixerit. sed traditur a plurimis, inter quos etiam Epaphus, vir peritissimus, refert, Delphis quodam tempore evenisse, ut templum religiosum ante et intactum spoliatum incensumque sit, ac post multas Corinthii urbes insulasque proximas terrae motu haustas, Delon neque antea, neque postea hoc incommodo vexatam, sicut Thucydides. quod etiam Cicero in praetura Verrinarum ita ait tantaque vis huius religionis est et semper fuit, ut ne Persae quidem cum bellum toti Graeciae, diis hominibusque indixissent et mille navium classem Delum appulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere. non mirum ergo, si aut ad <sua> tempora poeta respondit, aut ad pristina, utpote quod religio numquam omnino vexata illo suo antiquo et vetusto saxo colebatur. vel 'vetusto' religioso. et quod 'venerabar' ait, ostendit se precatum.
Servius HOME

bav1646.189 bnf7959.114 bnf7960.86 bnf10307.268 med221.162 ubk206.128