monumenta.ch > Servius > 80
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 79 <<<     >>> Versus 81

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 80

1 lm|rex anius|lm Anius [autem], rex Deli, Apollinis sacerdos, cum trium filiarum esset parens, ne unius tantum dei esset tutus auxilio, filias numini Liberi patris devovit, qui parem ei gratiam reddens effecit, ut quidquid una attigisset verteretur in fruges, altera in vinum, tertia in oleum. id cum comperisset Agamemnon, dux Argivorum, cum mille navibus oppugnaturus iret Troiam, misit qui eas accersirent, ut posset alere Graeciae exercitum. quae cum vinctae tenerentur invocaverunt Liberum patrem, quas deus in columbas vertit et ita vincula fecit effugere: unde hodieque Deli columbas violare nefas est. hunc tamen Anium Palaefatus etiam propinquum tradit Anchisae. alii dicunt huius Anii filiam occulte ab Aenea stupratam edidisse filium nomine †an.
2 lm|rex et sacerdos|lm hic Anius Apollinis filius et sacerdos fuit, qui habuit filium Andron nomine, unde Andros insula appellata est. ad quem Anchises ante Troicum bellum consultum venerat, an Salaminam peteret comes Priamo: unde et agnoscitur.
3 lm|rex et sacerdos|lm maiorum enim haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos, vel pontifex: unde hodieque imperatores pontifices dicimus.
Servius HOME

bav1646.189 bnf7959.114 bnf7960.86 bnf10307.268 med221.162 ubk206.128