1 | lm|mycono gyaroque revinxit|lm quidam per historiam dictum putant; nam inter Myconum et Gyarum Syrum, unam de cycladibus esse dicunt, unde fuit Pherecydes philosophus. alii nullum auctorem alium esse adserunt, qui Delon ab Apolline religatam dicat: constat enim eam ante evagatam propter Latonae partum restitisse. alii hanc insulam inter Myconum et Gyarum humilem esse dicunt, ut his quasi vinculis contineatur. 'revinxit' autem [putant] num retraxit? |