monumenta.ch > Servius > 74
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 73 <<<     >>> Versus 75

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 3, Versus 74

1 lm|nereidum matrlm Doridi, quinquaginta nympharum matri, coniugi Nerei.
2 lm|neptuno aegeo|lm quia in Aegeo mari haec insula posita est. sane inter Hellespontum et Adriaticum mare omne illud mare Aegeum appellatur, quod nomen a patre Thesei Aegeo traxit. cum enim in labyrintho Minotaurus esset inclusus et quotannis ex nobilitate Atheniensium septem pueri vel puellae ad vescendum Minotauro mitterentur, tandem dolor Theseum subiit. profectus itaque est ad Minotaurum perimendum placuitque cum patre, ut <si> illud monstrum vicisset, vela candida navibus daret, si forte a Minotauro fuisset oppressus, navigium cum atris velis rediret. sed cum extinxisset Minotaurum, oblitus non cum candidis, sed cum nigris velis reverti coepit, et patri in specula constituto triste sui interitus signum dedit; qui extinctum filium credens se praecipitavit in mare, unde Aegeum pelagus appellatum est.
Servius HOME

bav1646.189 bnf7959.114 bnf7960.86 bnf10307.268 med221.161 ubk206.128